- VERUM
- VERUMapud Papinium, l. 3. Theb. v. 488.----- seu purior axis,Amotumque nefas et rarum insistere terrisVera docent -----praesagium est. Uti quod oraculô pronuntiatur, apud Claudian. de Laud. Stilicon. l. 4. sive, de Bell. Getic. v. 554.----- noxta vatibus ipsisVeri sacra fides -----Sic Tacitus, l. 5. Histor. c. 13. Vulgus -- ne adversis quidem ad Vera mutabatur. Hoc est, eam Oraculi fidem quam Tacitus talem credebat. Vaticinium item, vel invitô Serviô ad illud l. 10. Aen. v. 633. in eo ipso Iunonis sermone,Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veriVana feror -----Inde os verum Apollinis, i. e. fatidicum, vaticinans, apud Ovidium, l. 10. Met. etc. Vide Casp. Barthium, Animadv. Papiniam. d. l. et supra, voce Vera, ubi de vero colore, Graecis itidem ἀληθινῷ, h. e. purpureo seu coccineo quoque nonnulla. Item Veritas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.